Latin
523
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 523
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi tamen notandum, talia insecta interdum non verè mori, sed tantùm, quia malè disposita sunt ad operationes manifestè exercendas quasi mortua jacere: quo modo muscae tempore hiberno in conclavibus frigidis quasi mortuae delitescunt, quamprimum verò conclavia calefiunt, iterum volare incipiunt. Interdum autem verè moriuntur, quod fit, dum ranae in limum quasi resolvuntur, aut insecta ejusmodi conteruntur, ut nulla amplius ad vitam dispositio adsit ubi nihilominus nacta materiam anima latens pristinum corpus format. Quartò è cadaveribus animalium animalia specie diversa nasci, notissimum est. Apes juvenco perempto progenerari posse, è Democrito, Mago, &Virgilio refert Columella de re rustic. lib. 9. cap. 14. Ex asini cadavere fucos, ex muli crabrones, ex equi vespas oriri passim ab autoribus docetur. Bombyces ex juvenco foliis mori nutrito nasci, docet Hieronymus Vida, Bombyc. lib. 2. Et talia multa circumferuntur, quae an omnia vera sint, experientia consulenda. Bufonem è cadavere anatis nasci, multi ferunt. Emedulla humana in sepulchris serpentes nasci, multi tradunt, de quo Poëta. Sunt, qui, cum clauso putrefacta est spina sepulchro Mutari credunt humanas angue medullas. Et Plinius, lib. 10. c. 66. anguem ex medulla hominis spinae generari, multis autoribus tradit. Verum procul dubio id fabulosum est, neque experientia id confirmat. De Scorpionibus è cancris scribit Ovidius: Concava littoreo si demas brachia cancro, Catera supponas terra, de parte sepulta Scorpius exibit, caudaque minabitur uncam. Ideoque de his experientia consulenda. Neque