Latin
524
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 524
Unproofread scanNot analysed yet
enim quaelibet animalia talia è quibuslibet generantur, sed certa è certis solùm. Nec, quod quidam calumniatur, ex nostra opinione sequitur, ad corporum nostrorum constitutionem facere corpora serpentum, seu serpentes, ranas, bufones, lacertas, &ex his nos actu constitui, quae naturae nostrae sunt deleteria &lethalia. Neque enim quisquam talia è corporibus humanis generari vidit. Et licet talia in corpore nostro genita fuerint, non tamen ex ipso corpore genita fuêre, sed ex materia vitiosa, aliunde in corpus illata. Ita tamen corpus nostrum dispositum est, ut ex eo vermes aliqui nasci possint, qui tamen non actu fuêre in corpore, sed materia illa potentiam habuit, ut ex ea vermes fierent. Ubi tamen &hoc dispiciendum, cùm corpus nostrum considerari possit ut sanum, &ut morbosum, an vermes illi nascantur ex eo, ut sanum fuit, an ut morbosum. Et credibilius, vermes hujusmodi nasci ex eo, non ut sanum fuit, sed potius ex alimento vitioso, &excrementitiis humoribus, sicut in Arabia Dracunculi in vivis corporibus ex humoribus excrementitiis nasci, &vermes quidam in dorso infantium oriri feruntur, de quibus lib. 2. tract. 2. cap. 24. dictum. Ideoque subordinatio illa formarum non nimis latè extendenda, neque statim, si quid ex corpore alicujus animalis nascitur, id ex naturali ipsius materia provenisse credendum est; cùm ex alimentis &excrementitiis in eo humoribus nasci potuerint. Ita non puto, quod forma, quae bombycis corpus in cadavere juvenci fabricatur, forma bovis subordinata sit, sed in moro eam latere, quod ex his Hieron.