Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 54
Unproofread scanNot analysed yet
Cardanum ita alloquitur: Quis te malus genius Alexandraeus adegit eò, ut miserè crederes, solâ elementorum permistione fieri posse, ut ferrum trahatur à Magnete? Et, in lib. I. de plantis, de saporibus agens, haec habet: Quòd si quis dicat, ex qualitatum quatuor conspiratione confici saporem, respondeat; an in elemento quopiam, quâ elementum est, sapor insit. Non sanè inest. Caeterùm quemadmodum neque vita prodit ab elementis, neque risus, neque sensus, neque intellectio, neque motus voluntarius, sed à formis aliis, quàm elementaribus: ita sapor quoque. Et si nihil esset, quod nobis persuaderet, alias esse qualitates occultas ab elementaribus, saltem in venenis decuit acquiescere. Idem Scaliger, exerc. 218. sect. 8. ait: Eorum namque multa diversas habent ab elementorum qualitatibus proprietates, quae omnino latent animos temperatos, illudunt curiosis. Et Th. Erastus, quem locum etiam antea, cap. 1. allegavi de occult. med. propr. cap. 4. scribit, eos, qui omnia ad manifestas qualitates deducere conantur, nihil consequi, quàm quod ab omnibus veritatis studiosis, &rerum naturalium scienDic dibzy G Goog scientibus meritò derideantur. Easdem occultas qualitates etiam defendit &explicavit, &plurimis exemplis probavit, Joh. Francisc. Ulinus, libris 4. de occult. in re Medic. propriet.