Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 55
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. De origine qualitatum Occultarum. Riginem autem occultarum qualitatum C investigare longè difficillimum est, neque de ortu earum omnes idem docent. Primò enim quidam reperiuntur, qui rei evidentiâ moti qualitates occultas negare non audent dum tamen ad ortum earum investigandum pervenitur, ad elementa &eorum qualitates relabuntur, &ex commistione &temperie infelici ausu, &irrito conatu occultas qualitates deducere conantur, &occultas qualitates &proprietates à peculiari primarum qualitatum temperie, quam hinc ἰδιοσυγκρασίαν nominant, provenire existimant; &ita, quod verbis asserunt, reipsa destruunt. Equidem quid Galenus hac de re senserit, non satis constat, cùm liber, quem de agentibus totâ substantiâ, lib. 11. de simpl. medic. facult, se scripturum pollicetur, quemque, 6. Epid. comment. 6. text. 5. allegat, injuriâ temporum ad manus nostras non pervenerit: valde tamen in hanc sententiam inclinare, &in primis qualitatibus acquiescere videtur. Nam, lib. I. de Element. cap. 7. scribit, Corpora nostra alterari tantùm calefacta, refrigerata, exsiccata, humectata. Solas enim qualitates has totas transmutare per totam substantiam. Et cùm, in lib. 3. de temperam. cap. 3. dixisset, quatuor corporis facultates, attractricem, retentricem, alteratricem, &segregatricem esse effectûs totius in quovis corpore substantiae: addit, totam illam substantiam constare è calido, frigido, humido, sicco, inter se mistis.