Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 60
Unproofread scanNot analysed yet
Et si hoc modo res naturales generarentur, &mediantibus formis, earumque gradibus semper manentibus perveniretur ad particulares, tandemque ad individuales formas, omnium viventium formae, tam plantarum, quàm animalium, ex elementis excuderentur. Equidem Novatori illi, qui somnia in suo cerebro heri &nudius tertius nata pro venerandae antiquitatis dogmatibus venditare audet, id non videtur absurdum, qui statuit, animas plantarum &viuentium, excepta solius hominis anima, ex elementari materia esse factas, &plantas ac animalia iuxta materiam &formam ex elementis &primò esse producta, &hodie non sortiri diversam naturam, &manere per omnes generationes corpora elementaria secundùm materiam &formam. Verùm crassa &absurdissima haec opinio est, neque ullis rationibus probari potest, neque invictae Iul. Caes. Scaligeri rationes contra eam solvi possunt. Quod cum ille animadverteret, nec ullam, etiam ad speciem saltem, probabilem rationem pro sua opinione invenire posset, ad sacras literas malè intellectas confugit, &Mosen Scaligero opponere conatur, quasi is dixerit, omnia animata &inanimata ex elementis sic prodibzy G Goo producta esse, ut iuxta materiam &formam eâ elementari materiâ constent, &hodie ex ea oriantur; cùm Deus dixerit: Producat terra, producat aqua viventia: tamen ex vi verborum illorum nullo modo sequitur, plantas &animalia bruta &secundùm corpus, &secundùm animam ex elementis facta esse, &hodie etiam inde generari; cùm Deus perfectas plantas &animalia tunc interra &aqua creaverit, quae, ut Fr. Iunius in hunc locum scribit, è terra &aqua, in quibus à Deo creata sunt, quasi foetus ex utero exierint.