Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 59
Unproofread scanNot analysed yet
Summa, ut res formis differunt, ita etiam operationibus &instrumentis. Occulta Nec melius aut rectius quid afferunt, qui qualita statuunt, in qualibet mistione educi novam tes non eformam, &semper manentibus priorum gra ducuntur dibus alios advenire, &simul cum his novas potentia qualitates emergere, &naturam primò formas materiae. universales, iisque mediantibus particulares educere, donec tandem ad individuorum formas perventum sit; &ex hac qualitatum à diversis formis ortarum contemperatione corporumque, servatis formis materiae seu potentiae naturam quodammodo induentibus, mistione oriri indicibilem quandam ἰδιοσυγκρασίαν, quae rectè occultae qualitatis nomen quodammodo mereatur. Etenim ut alios errores de eductionibus formarum, gradibus formarum, &similes praeteream, &hi ipsi nihil praeter elementa sapiunt, ac id, quod antea rectè statuerunt, occultum scilicet mistionis modum nullas novas vires inducere, ipsi postea destruunt. Sit enim, ut multae mistiones fiant, &simul cum his semper novae qualitates emergant: tamen quia prima mistio non nisi elementorum est, &temperies inde non alia, quàm primarum qualitatum emergit, etsi centies, imò millies, quae primo mista sunt, porrò misceantur &remisceantur, inde nihil nisi elementare, &nullae aliae qualitates, nisi elementares, emergunt, &propterea nobiliores, quàm qualitatum primarum actiones ab iis provenire non possunt.