Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 65
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim occultae qualitates planè simplices, &à suis formis simplicibus ortae; cùm formae illae ultimae non sint steriles &ociosae, sed sui generis qualitates producant: Nam ut ab ignis forma simplici fluit caliditas: ita à forma magnetis fluit vis trahendi ferrum, quae simplex est qualitas; à forma illa, quae est in rhabarbaro, fluit qualitas &vis bilem purgandi, quae simplex est; &eadem ratio qualitatum aliarum occultarum. Deus nimirum Opt. Max. non è potentia materiae eduxit omnes formas, sed res omnes creavit; iisque suas formas dedit, easque non ociosas &inefficaces, ac viribus destitutas, sed suis qualitatibus &proprietatibus ac viribus instructas. Sunt postea nonnulli, qui à coelo infundi An occulistas qualitates existimant. Verùm cùm iidem tae qualinegare non possint, omnes qualitates &protates à ca prietates à formis suis fluere, concedere necessio fluant. se habent, etiam has qualitates, etsi à coelo provenirent, mediantibus formis suis provenire Verum alibi probatum est, formas non provenire à coeloQuae omnia ergo cum falsa sint, rectissimè Qualitastatuitur, ut omnes alias qualitates &proprie: tum occultates, tates, ita &iam has à formis suis provenire. Verùm quaenam illae formae sint, porrò inquirendum. Quod ut expeditius &facilius fiat, primò qualitatum harum secundum subiecta differentiae, seu substantiarum investigandae sunt, è quibus apparebit, non omnes eandem habere originem.