Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 66
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt corpora alia viventia, alia non viventia; &non viventium alia vitam habuerunt, ut rhabarbarum, absinthium, alia non habent, nec habuerunt. Quae omnia, si, ut debent, in suas classes distribuantur, sex omnino differentiae qualitatum occultarum secundum suam originem constituentur. Primò enim sunt occultae &admirandae proprietates, quae viventium quibusdam speciebus semper competunt. Exemplum narum qualitatum &actionum suppeditat echeneis, seu remora, cujus vim tum alii, tum imprimis Plinius, lib. 32. cap. 1. admiratur. Ruant, inquit, venti licet, &saeviant procellae, imperat furori, viresque tantas parvus admodum pisciculus compescit, &cogit stare navigia; quod non vincula ulla, non machinae pondere irrevocabili jactae. Infrenat impetus, &domat venti rabiem nullo suo labore, non retinendo, aut alio modo, quàm adhaerendo. Haec tantilla est satis contra tot impetus, ut vetet ire navigia. Sed armatae classes imponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur velut è muris. Heu vanitas humana! Cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata semipedalis inhibere possit, ac tenere revincta pisciculus. ed by Ge sciculus. Haec Plinius. Id quod tamen vivus saltem praestat hic piscis, non verò mortuus. Torpedo quam vim habeat, notissimum etiam est: nempe quod non solùm tangentes alligat, sed per ipsum etiam rete obtorpefacientem gravedinem piscatorum manibus inducit. Ac harrant quidam, periclitatum saepe, si quis, cùm viva elabitur, supernè interea manibus aquam agitet, vim ad manus remeantem &obstupefacientem penetrare. Eadem tamen mortua in cibum etiam nonnullis cedit. Quàm admirandae Basilisci viventis vires sint, videatur in Epit. nostra Phys. lib. 7. cap. 10.