Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quae dispositio cum homini essentialis non sit, sed variè mutabilis; etiam potentia naturalis cum impotentia naturali, &haec cum illa permutari potest. V. g. hominis inter alia proprium est, cibum &potum, qui corpori alendo utiles sunt, appetere, concoquere, &in alimentum mutare posse. Quòd verò quidam caseum, alii lucios pisces, alii virum aversantur, id ab impotentia naturali est, è peculiari ventriculi in hoc vel illo individuo dispositione proveniente: quae cùm non semper sit perpetua, sed nonnunquam aetatis progressu, vel aliis de causis mutetur, accidit saepe, ut, qui in pueritia caseum aversati sunt, &abstemij fuerunt, postea in virili aetate caseum comedant, ac vinum bibant. Cùm autem ad impotentias naturales pertineant ea omnia, quae ad morbosam constitutionem quamcunque pertinent; istae occultae qualitates non pendent vel ab intemperie, vel à morbo aliquo organico, vel à soluta unitate, sed ab occulta &inexplicabili dispositione. Equidem quod quis cibum non appetere, vel non coquere potest, id provenire potest ab intemperie ventriculi manifesta: sed quòd quis, qui omnes alios cibos sumit vel coquit, saltem caseum vel panem, vel hunc aut illum piscem aversatur; id omnino ab occulta qualitate provenit.