Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 67
Unproofread scanNot analysed yet
Mortuus tamen idem sine periculo tractari potest. Tales qualitates meritò ab animabus deducuntur; quarum quae sit origo, alibi pluribus dictum: nimirum quod in primâ rerum creatione omnes sint cum plantis &animalibus creatae, &nunc etiam in plantarum &viventium generatione multiplicentur, viresque à creatore insitas habeant. Secundò sunt quaedam individuales proprietates in viventibus. Ita quidam caseum, hunc vel illum piscem, vel alium cibum vel potum aversantur; &omnino variae variorum individuorum cum certis rebus sympathiae &antipathiae passim ab autoribus annotatae. Hae proprietates cùm toti speciei non sint communes, sed quibusdam individuis propriae, etiam à forma specifica ortum non habent, nec ad potentias essentiales, quae immediatè à forma fluunt, &sicut forma ipsa non mutatur, nec gradûs recipit, ita nec ipsae mutantur, pertinent, qualis in homine est vis ratiocinandi, ridendi, videndi, audiendi, &c. sed ad potentias &impotentias naturales, quae fluunt à peculiari corporis, vel eius partium dispositione referenda sunt.