Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 70
Unproofread scanNot analysed yet
Ita bufonibus exiccatis utimur ad extrahendum venenum: cinis cancrorum fluviatilium medetur morsui canis rabidi: alcis cornua &ungulae contra epilepsiam utiles sunt: cornu cervi &os de corde cervi contra venena usurpantur; cranium humanum contra epilepsiam medetur: rhabarbarum, agaricus, mechoacanna, elleborus albus &niger, atque aliae plantae purgandi vim habent: radices paeoniae contra epilepsiam prosunt: scordium veneno adversatur: &sunt aliae plurimae insignes plantarum vires. Et omnino huc pertinent omnium medicamentorum, quae ab omnibus animalibus &plantis, quae ampliùs non vivunt, petuntur, vires &occultae proprietates, Has autem proximè &immediatè non fluere ab anima &forma specifica seu animalium seu plantarum, certum est; cum anima in medicamentis illis amplius non adsit. Neque etiam possunt pervenire &pendere à mistione elementorum simpliciter, &temperię qualitatum primarum; cum illarum actiones sint toto genere diversae ab iis, &supra earum vires, neque etiam dirigantur ab anima, utpote amplius non praesente. Cùm vero omnis qualitas praesupponat formam, &has qualitates à forma quadam fluere &pendere necesse est. Illa autem nulla alia esse potest, quàm quae antea subiectum seu οἰκείαν ὕλην formae nobiliori, perfectae &specificae suo modo, &pro sua parte (suo modo, inquam, ne quis cavillandi occasionem habeat. Nam forma illa cum sua materia ἐσάτην υλην, quae cum forma ipsa corrumpitur, non planè absolvit, aut certè organum perfectum non constituit; cum in animalibus etiam calor influens, &in plantis quiddam ἀνάλογον requiratur) constituebat.