Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 71
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim nobilior forma nobiliorem requirat materiam, &sicut formae τιμιότητι καὶ ἀτιμίᾳ, ut Aristoteles loquitur, differunt, ita etiam materiae illae differant, &singulis speciebus ac formis propriae sint: materiarum illarum differentia &diversitas non nisi per formas diversas esse potest, quae cuique formae specificae suam ὀικειαν ὕλην constituunt. Quae quidem formae per se consideratae etiam verae formae sunt, quae materias suas informant: sed respectu animae &formae specificae rationem materiae immediatae habent; atque ita una res duobus actibus substantialibus non subsistit, sed quaecunque unam formam specificam habet. Ubi autem forma specifica recedit, remanent aliquandiu hae formae, &formae officio funguntur, &facultatum atque operationum, quae in rebus pluribus amplius non viventibus deprehenduntur, neque tamen ex elementorum qualitatibus vel formis provenire possunt, authores sunt. Quae autem harum formarum origo sit, sais obscurum, &pauci in eam inquisiverunt. Cùm verò de ea pluribus in Institut. lib. 5. part. I. sect. I. c. 2. egerim, pauca saltem hîc afferam.