Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 74
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut vinum, etiamsi anima vitis amplius non animatur, nihilominus λόγον οὔσίας, &formam illam, quam à vite accepit, ut corpus naturale, per multos annos retinet: ita &modò enumerati succi suas formas &vires integras diu possident; imò cognationem aliquam &consensum cum eius speciei formis habent, motusque iis analogos perficiunt. Unde vinum in doliis, dum vites florent, effervescere solet. Talium nimirum omnium ratio in semine latet; quia, ut Aristoteles, 5. de gen. anim. cap. 7. ait, α ἀρχαὶ μεγέθι οὖσαι μικρα τῇ δυναμεῖ μεγάλαι εἰσι: Principia quam vis parva magnitudine: tame facultate &potentiâ sunt maxima. Idque imprimis de semine. Verùm est: &quod egregiè Seneca, lib. 3. quaest. natural. cap. 29. de homine dixit, id de omnibus viventibus verum est. In semine, inquit, omnis futuri hominis ratio comprehensa est: &legem barbae &canorum nondum natus infans habet. Occulta Sextò sunt &maligni humores &venena, qualitates quae in corporibus animalium praeter naturam rerum p. n. in animagenerantur, &omnia qualitatibus occultis libus genesunt efficacia. Tales sunt humores, unde epiratarum. lepsia, suffocatio uteri, dysenteria maligna, febres malignae &pestilentes, imò ipsa pestis, scorbutus, elephantiasis generatur; venenum item canis rabidi. De quorum generatione agitur lib. 6. Pract. part. 2.