Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 73
Unproofread scanNot analysed yet
Experientia enim ipsa docet, plantas, ut &animalium partes, quamdiu balsamicam istam substantiam obtinent, vires suas integras retinere: quamprimum verò eam amittunt, atque cariosa evadunt, vel putrida, etiam ἐξιτηλα fieri, &vires suas amittere, &reliquum corpus relictum inutile esse. Id quod Pharmacerticae &Chymicae separationes docent. Si enim coctione vel infusione ea substantiae pars, in qua vis purgandi est, separetur &extrahatur, utile medicamentum paratur; reliquum verò corpus planè inefficax relinquitur. Quintò sunt occultae qualitates in iis, qua in plantis &animalibus secundùm naturam generantur; qualia sunt venenum Scorpionis, aspidis, serpentis, tarantulae, &aliorum animalium venenatorum, lapis Bezoar, Moschus Zibethum, Castoreum, &si quae huius generis alia sunt, quae in animalibus secundum na turam generantur. Huc referendi plantarum succi, lacrymae &gummi, aloë, scammonium, elaterium, cuphorbium, gummi gotte, opium, succus cicutae, &huius generis plurima alia. Quae omnia etsi hominibus vel medicamenti, vel veneni loco sint: tamen plantis &viventibus sunt domestica &cognata. Tales autem qualitates omnes, earumque effectus, non proximè ab anima, seu viventium forma specifica, sed forma ipsorum propria pendent; cùm à viventibus separata nihiloninus suos effectus, &suas operationes habeant. Unde autem formae istae proveniant, etsi explicare non ita facile est: tamen tutissimum videtur, statuere, res istas formas suas ab anima cuiusque speciei accipere, &formas istas quodammodo animae inclusas esse aut certè ab ea provenire. Ut enim anima habet vim chylificam, αἱματοποιητικὴν, ossificam, cutificam: ita etiam alii succi in aliis viventibus producuntur, ut oleum in olea, vinum in vite; eodemque modo succi illi venenari medicamentosique, quos modò commemoravimus, à sua cuiusque speciei anima producuntur.