Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 80
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim aliquis morbo contagioso laborans alium per januam clausam inficere potest; cùm minima illa corpuscula per eas transire non possint. Tertiò &alia adhuc qualitatum occultarum est differentia, à paucis omnino adhuc notata, quòd scilicet quaedam qualitates spiritales, quae ab aliis rebus effluunt, in quibusdam corporibus recipiuntur, &ab iis recepta easdem, quae priores, vires habent. Tale quid in magnete observatur. Eius enim vis à ferro recipitur, unde &ipsum ferrum trahendi, &versus polos movendi vim accipit. Neque solùm hoc per affrictum magnetis, &atomorum quorundam communicationem fieri potest; cum ferrum etiam conclusum &tectum à magnete vim accipiat: id quod ipse observavis Cùm enim indicem horarium magneticum seu versorium, (vulgò Compassum vocant) in quo index ferreus &osseâ capsula conclusus, &vitro tectus esset, in eadem cum magnete majora capsula haberem, accidit, ut ille verticitatem planè mutaret, &alio, quàm antea, motu moveretur. Ita canes vestigia heri &ferarum odoratu legunt, proculdubio speciebus eiusmodi terrae &gramini, quod odoratu explorant, impressis.