Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 81
Unproofread scanNot analysed yet
Omnino enim aliquid reale esse necesse est, quod ipsorum odoratum movet, neque tamen materialis qualitas, quae cum corpusculis suis nullibi certò haeret, sed inordinate aëris motu movetur. Atque in mea sententia me confirmat Nicolaus Cabeus, Magnetic. Philos. lib. 3. cap. 21. ubi docet, ferrum acquirere verticitatem, non solùm magnetem tangendo, sed etiam solùm propius accedendo. Sume, inquit, acum, quae nunquam magnetem tetigerit, &filo suspendito; tum admoveas magneti, sed ita procul suspensam detineas acum, ut accedat quidem ad magnetem, re tamen non tangat, imò per aliquod etiam intervallum à magnete distet; dico, futurum, ut acus illa non solùm virtutem à magnete concipiat, si ita ad magnetem accedat, ut tangat illum, sed etiam, si non contingat, dummodò propiùs accedat. Imò virtutem etiam à magnete in se derivaret, si inter acum &magnetem interpositum esset aliud corpus, ut lignum, lapis, &quodlibet aliud. Patet hoc primùm experientiâ. Si enim, ut dixi, ita procul acus suspendatur, ut ad magnetis contactum aspiret quidem pervenire, tamen nequaquam possit, vel quia procul detineatur acus, vel quia inter acum &lapidem interponatur corpus aliquod durum &impervium, si postea amoveas magnebyGoogle magnetem, suspensa acus ostendet omnes effectus magneticos clarissimè, ac si magnetem tetigisset, quos prius non ostendebat.