Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 83
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta Quartò etiam distinguuntur qualitates Ocdifferencultae effectûs ratione, quod aliae sympa tia. thiam, aliae antipathiam excitant, quarum exempla passim tota natura suppeditat, &collegerunt, Fracastorius, in lib. suo de sympath. &antipath. Marcellus Donatus, de hist. med. mirab. Joh. Francisc. Ulmus, de occult. in art. Med. propriet. Andreas Libavius, part. 2. singul. tr. 4. Joh. Schenkius, lib. 7. observ. in fine, quae hîc repetere non opus esse censeo. Quinta. Quintò est quaedam differentia, quam recenset Galenus, 6. epid. comm. 6. text. 5. ubi ea, quae ex totius substantiae proprietate in quatuor genera distinguit; in alimenta, medicamenta, deleteria, &alexipharmaca, quibus comprehenduntur omnia, quae in rerum natura consistunt, mineralia &lapides, plantae Alimenanimalia. Et quidem alimenta quod attinet torum ocomnino inter nutrimentum, &quod nutriri cuit. quadebet, quaedam similitudo &sympathia interlitas. cedat, necesse est, quae non solùm consistit in qualitatibus primis, &eorum temperamento, sed etiam in tota substantia, &qualitatibus occultis: quod vel ex eo patet, quòd viventium omnium non unum, sed varium alimentum est.