Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 82
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &librata convertet se ad polos determinatos, cuspide, exempli gratiâ, semper in septentrionem directâ, ex legibus magneticis, &ferri ramenta optimè suspendet, ut quacunque ratione tentes, magneticam semper virtutem clatissimè deprehendas, quae tamen non apparebat, antequam sic ad magnetem accederet. Ergo magnes non solùm verticitatem; &suam virtutem ferro immittit per contactum, verùm etiam, dummodò propriùs ad ferrum accedit, per solam praesentiam. Constat deinde hoc idem ex ratione. Magnes enim non solùm in se habet magneticam virtutem, atque adeo in se etiam facultatem eandem producendi in sibi cognata corpora, sed etiam illam ipsam virtutem circumquaque effundit in orbem, &sibi sphaeram format activitatis. Et multae procul dubio aliae dantur tales species, quae per solidissima corpora aequè facile penetrant, ac per tenuissimum aërem. Haec Cabeus. Recipiuntur autem tales qualitates non in quolibet corpore, sed sibi conveniente. Ita magnetica illa qualitas in ferro purissimo recipitur. Illam tamen etiam in lateribus illis coctis, qui propter vehementem in fornacibus ignem ferruminari solent, eandemque ob causiam nigrum vel ferreum inducunt colorem, &sive ex colore, sive ex duritie ferrei lateres appellanDe differentiis occultar. Qualitat. 83 pellantur, recipi se observasse scribit idem Cabeus, lib. 2. Philosoph. Magnet. cap. 8. &si frustulum hujusmodi lateris sumas, &valido magneti ex arte opponas, qualitatem contrahere duarum facierum, quam appellat, id est, inclinationem ad utrumque polum accipere affirmat.