Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 86
Unproofread scanNot analysed yet
HYPOMNEMA III. ATOMIS, ET MI STIONE. CAPVT I. De Atomis. ON solùm vocabula, sicut nummi, usu valent, sed &sententiae, &quae in usu fuerunt opiniones olim Philosophorum, aliis emergentibus unà cum scriptis eorum abolitae sunt. Fuerunt olim totius antiquitatis testimonio viri sapientissimi, Pythagoras, Empedocles, Democritus, Socrates, Anaxagoras, Parmenides, &plurimi alii, quorum tamen dogmata vel planè ignorantur, vel talia ipsis attribuuntur, quae fabulis anilibus, quàm sententiis viro sapiente dignis similiora videntur; seu, ut Franciscus Titelmannus, lib. 5. Philosoph. natural. cap. 15. loquitur, quae, si à nobis rectè intelligerentur, forsitan non penitùs nobis viderentur improbanda, quae tamen nunc primâ facie, dum non intelliguntur, velut absurda ridentur, ac velut Philosophis indigna abiiciuntur. Equidem Aristoteles antiquorum opiniones passim &recensuit, &acrifer impugnavit; sed ingenuè confitetur Pererius, lib. 4.