Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 87
Unproofread scanNot analysed yet
com. de rer. nat. princ. cap. 16. se inficiari non posse, Aristotelem in aliorum opiniones inquirendo, &in his ipsis diiudicandis magis, quàm aequum erat, durum atque acerbum arbitrum &judicem exstitisse. Et, ibid. Simplicii sententiam refert, qui existimavit, priscos illos Philosophos solitos esse velare sententias suas enigmaticis &allegoricis obscuritatibus: quocirca Platonem &Aristotelem veritos, ne, qui rudiores, hebetioresque sunt ad eorum abstrusa sensa introspicienda, quod primo aspectu quasi apparet ex eorum dictis arripientes, in errorem laberentur, ita opiniones eorum tractasse, ut eas vulgò improbare ac reprehendere videantur. Ut de aliis non dicam, De- Democriti mocritus, Hippocratis συγχρονος, ut non so laus. lùm ex epistolis Hippocratis, sed &Diogene Laertio, &Plinio, lib. 30. cap. 1. patet, Philosophiae studiosissimus fuit, &non modò Anaxagorae, quo aetate minor 40. annis fertur, sed &Philosophorum peregrinorum sententias diligenter perpendit, &sapientiae conquirendae gratiâ multis annis peregrinas regiones, Chaldaeam, Indiam, Persiam, Aethiopiam, Aegyptum peragravit, &magos ac sapientes illorum locorum audivit &consuluit, ut ex Aeliano, lib. 4. var. histor. cap. 20. Diogene Laertio, in eius vita, Clem. Alexandrino, lib. 1. strom. dibzy G Goog strom. &Eusebio, de praeparat. Evangel. lib. 10. cap. 2. Plinio, lib. 30. cap. 1. videre est. Et vitae satis longae spatio (obiit enim annum 109. agens) ad rationis &experientiae trutinam omnia diligenter examinavit, &ita in Philosophia excelluit, ut vulgò πένταθλος, quasi quinquertio victor, id est, qui in Naturalibus, Moralibus, Mathematicis, &reliquis disciplinis scientiâ emineret, appellatus, ab Hippocrate, in Epistola ad Damagetum, ἀνδρῶν σοφώτατος, hominum sapientissimus, ἀνὴρ σοφώτατος, vir sapientissimus, &in Epistola ad Democritum, ἄριστος φύσεως καὶ κόσμου ἐρμηνευτὴς, Praestantissimus Naturae &Mundi Interpres nominatus, &ab ipso Aristotele, I. de generat. &corrupt.