Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 89
Unproofread scanNot analysed yet
De atomis Inter alias autem opiniones, quae Democridoctrina to, ut Empedocli, aliisque pluribus nobilissiantiqua. mis Philosophis antiquis tribuuntur, est, quòd atomos principia rerum naturalium constituerint, ex quarum varia unione reliqua corpora orta sint. Atque haec sententia antiquissima fuit, &jam Monacho cuidam Phoenicio, quem ante Troiae excidium floruisse memorant, tribuitur; imò communem ferè fuisse Philosophorum ante Aristotelem sententiam, ex initio lib. 8. de generat. &corrupt. patet. Primus Aristoteles ab hac sententia recessit, statuitque, corpora illa minima non solùm in mistione uniri, sed &per mutuam actionem &passionem inter se ita alterari &affici, ut desinant esse id, quod ante mistionem erant, &in corpus quoddam ita ὁμοιομερὲς transeant, ut quaelibet etiam pars minima non ampliùs ignis, aër, aqua, vel terra, sed mistum dicatur. De qua re plura de Rationimistione dicentur. Etsi verò satis odiosè do-bus nititur. ctrina ctrina de atomis &corporibus indivisibilibus vulgò proponitur: tamen si rectè explicetur absurda non videtur.