Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 88
Unproofread scanNot analysed yet
cap. 2. text. 5. omnib. priscis Philosophis in scientia naturali praelatus fuerit. A senatu verò populoque Abderitano tanto in precio habitus, ut, in Epistola ad Hippocratem, scribat, se metuere, si Democritus malè valeat, urbs Abderitana penitùs pro desertâ habeatur, &in eadem epistola σῶμα σοφίης, corpus sapientiae, nominetur. Imò ab iisdem Philosophia dictus sit, ut refert Aelianus, allegato loco. Ac vel hoc ejus insigne in cognoscenda Physica studium arguit, quòd Plinius, lib. 14. cap. 2. scribit: Cùm vitium innumera atque infinita penè sint genera, &totidem pene, quot sunt agri, eorum tamen genera numero comprehendi posse, unus existimarit Democritus, cuncta sibi Graeciae cognita professus. Non ergo credibile est, virum συφώστοφώτατον, ut appellatur ab Hippocrate, &tam sagacem, ac vitae utilissimum, ut à Plinio, lib. 28. cap. 8. nominatur, tam absurdas, ut hodie ipsi attribuuntur, opiniones fovisse; nec vero consentaneum est, ut verbis Pererij, lib. 4. Phys. c. 4. utar, virum cordatum &sapientem, ac multifariè laudatum ab Aristotele, res tam perspicuè falsas &absurdas, nec occultè modò rationi, sed &apertè ipsis sensibus adversas credidisse &enunciasse.