Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 93
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc namque caloris vi diductum fit levius, uti gravius id, quod materiae condensatione in angustiorem morem compingitur. Hinc praeterea genuina caussa elici potest, cur hyeme, acrique gelu, vivaciores sint flammae. Frigus namque, quod circumstat, exspirationem prohibet. Et, eod. libr. proposit. 2. Re vocandum in memoriam id, quod, definit. 5. huius libri, diximus, calorem ignis neutiquam continuatâ actione traduci, sed unà cum ignito vapore occultè per aërem deportari, nonaliter, quàm odores tacitâ exhalatione subnixi, è corporibus odoriferis exspirant, tenuique aëre suscepti huc, illucque fortuitò oberrant. Sic, inquam, igneus calor, succenso quodam spiritu vectus, rectà, quantum ignis potestas valet, extruditur; summo quidem impetu sursum versus, at eò segnius, quò infernè magis. Solutus verò iam, &quasi rude donatus, liberiùs per aërem vagatur, motuque vel levissimo quamvis in partem propellitur, cuius adhaesione propinqua calefiunt, quemGoog quemadmodum ea, quae iuxta odorifera collocantur, solâ exhalationum adhaesione redolent. Experiuntur hoc in castris milites, cum caesâ sylvâ medio in campo pyram construunt, accendunt, circunstant.