Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 94
Unproofread scanNot analysed yet
Qui namque à tergo ventum habent, nil propemodum caloris sentiunt, quamvis proximè adstent, vento scilicet ignitos spiritus in oppositam partem propulnante; quod ventus praestare non posset, si sola qualitas per aërem traduceretur: haec enim cùm corpus non sit, vento liberum transitum concederet. Haec Aquilonius. Sed quid autoritatibus opus est, cùm res ipsa per se plana sit? Etenim si ἐμπειριαν, in Democrito ab Aristotele tantum laudatam, consulamus, inveniemus, &generationes &corruptiones rerum naturalium per atomos fieri, &passim συγκρίσεως &διακρίσεως atomorum in natura exempla consistere. Cùm verò atomorum non sit unum genus, sed pro corporum naturalium varietate varia; eas &secundum simplicia corpora, quae elementa dicuntur, &secundum composita, considerare libet. Primò enim ipsa elementa in talia corpora resolvuntur, &corpuscula rursum coëuntia, tum composita corpora, tum ipsam molem elementorum constituunt. Proveniunt autem istae atomi elementorum cùm ex compositorum resolutione &corruptione, tum ex globo terreno, in quo omnia sunt elementa, &in aërem elevantur; unde variae aëris mutationes &generationes ac corruptiones fiunt, varieque &hominem, &alia animalia, ut &plantas, afficiunt.