Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 95
Unproofread scanNot analysed yet
Omnino enim de primis atomis verum est, si singula duntaxat singularum genera capiantur, nullam earum propter parvitatem à nobis cerni posse: si multa verò invicem congregentur, earum moles magnitudinesque cernuntur, quod, ut &ante dictum, &Plato, in Timaeo, docuit. Corpora ergo haec, cùm sint minima ac subtilissima; &in alia corpora facile sese penetrant, &aliis materiam praebent. Ut per omnia corporum naturalium genera Atomi idiscurramus, &primò elementa quod attinet, gneae. Ignis in ferrum &aquam sese insinuat. Idem insensibili modo aëri permistus tempore aestivo aestum parit; imò, quod compertum, aliquando sylvas accendit. Idem aliis rebus variis permiscetur, &pro varia cum iis commistione varias species exhibet. Equidem per se neque lucet, neque urit ignis, ut J. Caes. Scaliger, exerc. 9. docet, sed quod lucet &urit, id facit aliena corporis admistio, &partium propinquitas, quarum coactione in minore spatio substantia maior; ac propterea maior vis. Non comburit verò rarefactus, sicut ne lucet quidem. Qui fumus ascendit, is in se ignis habet plurimum. Neque tamen vim habet comburendi, neque luce ullâ fulget, &quae in verubus assantur, ab eo, quem videmus, igni non tanguntur, sed ab eo tanguntur, quem non videmus: adeo verò tanguntur, ut etiam crementur tandem.