Latin
HVPOMNEMATIS
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter &ego, etsi in juventute non parum operae rerum naturae cognoscendae impendi: multa tamen non satis cognita restare animadverti, &experientia rerum omnium Magistra, me ac multis antea non animadversis monuit. Id verò magis quis mirari posset, cum ob dogmata quaedam à vulgatis opinionibus nonnihil dissidentia passim meis scriptis inspersa ab invido quodam, &malevolo tam malè acceptus &tractatus sim, quae me caussa moverit, ut eadem iam peculiari scripto exhibeam, &Baccham bacchantem magis irritem &concitem. Verùm enim verò, etsi calumnias obtrectationesque, quibus me obiicio, praevideam: vicit tamen veritatis &Naturam rerum cognoscendi studium, ut illas omnes contemnerem, &non plus, quàm si canis me allatret, curarem; imprimis cùm nihil solidi, &quod animum veritatis studiosum movere possit, ab eo proferri videam.