Latin
HVPOMNEMATIS
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem audio, eum conqueri; Proterva quaedam ingenia eò devenisse petulantiae, &infrunitae audaciae, quod principiorum verissimorum, toto antiquitatis sincerioris &eruditissimae consensu celebratorum &custoditorum, &in hunc diem rectè usurpatorum doctrinam &basin, contra quae cuilibet sano &pio vel hiscere religio fuerit, evertere, è scholis profligare, sua verò paradoxa, absurda, falsa, rancida, haeretica &blasphema substituere, &ex hoc omnes bonas disciplinas corrumpere, artium studia pessundare, barbariem reducere, &cum hac extrema mundi inclinantis fece veram rerum scientiam, &antiquitatis solidam sapientiam, è medio tollere non erubescant, quaeque recepta, aeternumque vera venerandae antiquitatis principia negare, labefactare, averruncare &eruderare; sua vero inepta, Ianuario frigidiora, impia, falsa, haeretica, dudum damnata, aut recens in Sycophantarum cerebellis nata, &contradictionibus implicata dogmata ¶doxa pro principiis reponere, nequicquam moliantur.