Latin
HVPOMNEMATIS
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Sed sit sanè, quòd ea Aristoteles seu invenerit, seu ostenderit: tamen Aristoteles (quod pace magni Viri, quem admiror &veneror) non est antiquissimus, sed tempus fuit, cùm &ipse novus esset; quo tamen nomine ejus scripta reprehendi non potuerunt: nec tota antiquitas, sed fuêre ante Aristotelem Pythagoras, Anaxagoras, Democritus, Empedocles, Leucippus, Melissus, Parmenides, Xenophanes, Socrates, Plato, omnes Viri doctissimi &laudatissimi. Et si antiquissimus omnium Philosophorum esset Aristoteles: tamen ideo pro veritatis norma haberi non posset. Veritas enim est adaequatio rationum, quae sunt in intellectu, non cum alterius hominis nationibus, sed cum rebus. Quae omnia, cum perpenderem, me à veritatis investigandae studio terreri passus non sum. Movit me praeterea &hoc, ut ista, quae supprimere animus erat, ederem, quòd animadverti, à malevolis meas sententias in alienum, &qui mihi nunquam in mentem venit, sensum detorqueri, &alienas opiniones mihi affingi. Consultius itaque esse putavi, Lector benevole, ut mentem meam ex meo hoc, quàm aliorum scriptis perciperes.