Latin
HVPOMNEMATIS
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Equo tandem &hoc cognosces, me istas, quas tam acerbè malevolus infectatur, &,quibus potest, calumniis onerat, opiniones. Primum non disseminasse, sed magnos, &isto Zoilo magis in Aristotele versatos Philosophos &superioribus seculis fuisse, &hodie cùm alibi, tum in celeberrimis Europae Academiis primarios professores, quibus nihil cum Paracelso commercij est, esse, qui eadem mecum de hisce statuunt, &propterea me solum injustè ab obtrectatore isto vapulare, &ut Novatorem, novaeque sectae Conditorem immeritò traduci. Accipe ergo, Lector Candide, benevolo animo has δευτέρας φροντίδας, &de quibusdam admirandis Dei operibus meditationes, quibus ut tibi Naturam, quae ordinaria Dei potestas, qualis à Deo sapientissimo &omnipotentissimo constituta est; exhiberem, unicè dedi operam. Neque enim ignoro, impium esse, de rebus naturalibus aliter, quàm quo modo à Deo creatae sunt, pertinaciter sentire &statuere. Quod si veritatem assecutus sum, est quod gaudeam: Si verò in hac humanae mentis caligine quandoque aberravi; veniam honestam, cumque non inutilem conatum merituram spero; cum secundùm Aristotelem τοῖς εὑπορῆσαι βουλομένοις necessarium sit τὸ διαπορῆσαι καλῶς.