Latin
PHYSICA
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xx
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA. Prooemium. Uo imprimis esse, quae animos à veritate abducunt, &omnium disciplinarum incrementis obstant; servilem nimirum quandam credulitatem, &temerarium novandi studium: &à me, &ab aliis alibi pluribus monstratum. Utrumque quantum aliis disciplinis damni attulerit, dicant illarum periti. Ego ut de Physica &Medicina, quae meae sunt Professionis, dicam; &his, ac imprimis Physicae, multum damni allatum esse, negari non potest, dum quidam de ratione &experientia parum solliciti, Antiquorum autoritati saltem inhaeserunt; alij novitatis studio antiquae disciplinae fundamenta fuuditùs evertere conati sunt. Ab utrorumque instituto me semper alienum fuisse, liberè profiteor.