Latin
HVPOMNEMATIS
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xix
Unproofread scanNot analysed yet
Nemini vero mea obtrudere, aut, quod malevolus calumniatur, novam sectam condere cupio. Liberè γνώμην εἰς βουλὴν εἰσφέρω. Proferat quisque etiam, quod in libera Republ. decet, liberè suam sententiam; me non offendet. Neminem à me dissentientem convitiis impetivi, nec etiam conviciis lacessitus cum quoquam serram maledicendi reciprocabo. Neque enim Philosophi saltem sumus, sed &Christiani, quorum est, non malum pro malo reddere, sed injurias aequo animo tolerare. Hic scopus unus erit, cunctis prodesse, nocere Nemini, amare bonos, &tolerare malos. HVPOby Ge