Latin
PHYSICA
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xxii
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim nonnullorum scripta intuemur, nihil, quàm autoritates Aristotelis, Hippocratis, &Galeni ad thematis, quod propositum est, probationem afferri videmus, &saepe de unius loci allegati sensu plurimorum interpretationes adduci, easque omnes reiici, aliamque tandem substitui, forsan prioribus non meliorem &ita in eo ultrò citroquè disputando tot paginas insumi, ut otio abundantis hominis sit, omnes evolvere velle. Et, quod ridiculum est, non rarò non tam de ipsius autoris suâ linguâ loquentis mente, quàm barbarae alicujus, &vitiosae versionis, quae pro autoris mente obtruditur, interpretatione agitur, &Andabatarum modo pugnatur. Debetur sanè Aristoteli sua reverentia, ut, si quid minus commodè ab eo dictum videatur, laborandum sit, ut commoda interpretatione emolliatur. At si res plana sit, sententia aliqua Aristotelis veritati consentiat: in alio sensu Aristoteli affingendo inutiliter laboratur. Et, quod caput mali est, videas passim pro Aristotelicis venditari, quae nullibi in Aristotele extant, &Scholasticorum, quibus omnia pro &contra disputare solenne &volupe fuit, inventa sunt. Quae res, ut dixi, incrementis disciplinarum non parùm officit, dum &tempus, cuus parcos dispensatores, cùm vita brevis sit ars longa, nos esse oportet, malè prodigitur &sine dibzy C &sine fructu insumitur, &à veritatis investigandae via aberratur. Duo enim solùm sunt omnis veritatis investigandae principia, &sententiarum examinandarum κριτηρία, λογος, καὶ πεῖρα, ratio, &experientia.