Latin
PHYSICA
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xxiii
Unproofread scanNot analysed yet
Haec qui sequitur, non facile errat; qui verò, his neglectis, ad externum illud argumentum, autoritatem nimirum, confugiunt, &,veluti mancipia quaedam, in unius verba jurant, &ex homine Deum quasi quendam, qui fallere non possit, faciunt; facilè in varios errores labuntur. Hinc (ut jam nihil de Medicina, nec aliis Philosophiae partibus dicam, sed in Physica, cujus gratiâ haec dixi, subsistam) inter Aristotelis (quem hac in parte aliquot jam seculis plerique omnium ferè nationum Philosophi ita hanc philosophiae partem perfecisse crediderunt, ut nullo ampliùs labore opus sit, quàm qui ejus scriptis impendatur) interpretes tot dissidia, &tot pugnae &objectiones ultrò citroque indissolubiles ortae sunt, eaeque tot annorum seculis non terminatae, sed indies in plures sectas abjerunt, dum ex sectarum hypothesibus disputârunt, &hic hanc, hic aliam viam secutus est; hic Averrois, hic Thomae, hic Scoti, hic aliûs; ut, cui crederes, non facilè inveniretur. Rectiùs Plato, in Charmide, inquit; nihil referre, ex quo quid auditum sit, nec considerandum, quis dixerit, sed utrum verè dicatur. Et verum est illud Euripidis: εἰς ἀνὴρ οὐ πάντ ὀρα, d by Ge ὁρῶ, unus vir non omnia videt. Et nemo hominum inventus est, qui nunquam erraverit, &nunquam hallucinatus fuerit; seu, ut Galenus, 2. de comp. med. sec. loc. cap. 1. monet, χαλεπὸν, ἄνθρωπον ὅντα μὴ διαμαρτάνειν ἐν πολλοῖς. τὰ μὲν ὅλως ἀγνοήσαντα τα δὲ κακῶς κρίναντα, τὰ δὲ ἀμελέστερον γράψαντα: Difficile est, ut, qui homo sit, non in multis peccet, quaedam videlicet penitus ignorando, quaedam verò malè judicando, &quaedam tandem negligentiùs scriptis tradendo.