Latin
PHYSICA
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xxv
Unproofread scanNot analysed yet
Et Augustinus, de civitat. Dei, lib. 16. cap. 9. fabulosum esse putat, credere, esse Antipodas, id est, homines à contraria parte terrae adversa pedibus nostris calcare vestigia. Imò refert Aventinus, Vigilium quendam, hominem eruditum, quòd homines undique terrae globo circumfundi, &conversis, sive adversis inter se pedibus stare asseruisset, excommunicationis fulmen evitare non potuisse. Zacharias enim P. ad Bonifacium scripsit, ut Vigilium, tanquam haereticum, ab Ecclesia depelleret, Sacerdotioque deiiceret, nisi perversam doctrinam missam facere vellet. Ita ratiunculis quibusdam Zonam torridam non habitari, superioribus seculis quidam persuadere conati sunt. Quorum utrumque tamen falsum experientia, &Recentiorum navigationes docuerunt. Ita ociosi Monachi, &alij superiorum seculorum, multa de partibus dibzy G Google bus corporis humani, suis speculationibus fisi, neglectâ anatomiâ, finxerunt, quae falsa esse, experientia, &anatomia docent. Errorem hunc agnovit doctissimus Aristotelis interpretes, lacobus Zabarella, qui, lib. 2. de propos. necess. cap. 17. ita scribit.