Latin
PHYSICA
Daniel Sennert, Hypomnemata physica xxvi
Unproofread scanNot analysed yet
Haec omnia ita vera sunt, ut ex ipsius rei inspectione omnibus nota esse deberent, si temporibus nostris Philosophos haberemus, qui rerum naturas perscrutando, philosopharentur nec solùm verbis Aristotelis addicti, eaque saepius perperam intelligentes, ad ea res ipsas accommodare soliti essent, nil aliud quaerentes, quàm quid dicat Aristoteles, neque aliunde, quàm ex ipsius verbis argumenta ad omnium cognitionem &com probationem sumentes. Haec omnia considerans nullo Aristotelem, (quem, si quis alius, veneror,) vel alios insectandi, aut carpendi, sed unius veritatis investigandae studio, quaedam de quibusdam Physicae controversis capitibus diligentiùs perpendere coepi. Et si enim ante annos triginta, &quod excurrit, Epitomen quandam Physicae collegerim, &postea in publicum ediderim: autorum tamen aliorum, &praecipuè Medicorum, qui Physica, quàm alij, diligentiùs tractarunt, &propterea Physici etiam vulgò audiunt, lectio, ipsarum rerum natutalium consideratio, Chymicarum operationum tractatio, &,ut vno verbo dicam, usus experientia multa me monuit, ut illa, ut Comico verbo utar, quae me scire credebam, jam nesciam, &quae mihi putarim prima in experiundo, repudiem.