Latin
Lines 13.22-13.25
Dante, Epistolae 13.22-25
Not analysed yet
39. Finis totius et partis esse posset et multiplex, scilicet propinquus et remotus. Sed omissa subtili investigatione, dicendum est breviter quod finis totius et partis est, removere viventes in hac vita de statu miserie et perducere ad statum felicitatis.
40. Genus vero philosophie, sub quo hic in toto et parte proceditur, est morale negotium, sive ethica; quia non ad speculandum, sed ad opus inventum est totum et pars. 41. Nam si in aliquo loco vel passu pertractatur ad modum speculativi negotii, hoc non est gratia speculativi negotii, sed gratia operis; quia, ut ait Philosophus in secundo Methaphysicorum, "ad aliquid et nunc speculantur practici aliquando".
42. Hiis itaque premissis, ad expositionem littere secundum quandam prelibationem accedendum est; et illud prenunciandum, quod expositio littere nihil aliud est quam forme operis manifestatio. 43. Dividitur ergo ista pars, seu tertia cantica, que Paradisus dicitur, principaliter in duas partes, scilicet in prologum et partem executivam. Pars secunda incipit ibi: 'Surgit mortalibus per diversas fauces'.
44. De parte prima est sciendum quod, quamvis communi ratione dici posset exordium, proprie autem loquendo non debet dici nisi prologus; quod Philosophus in tertio Rhetoricorum videtur innuere, ubi dicit quod "proemium est in oratione rhetorica, sicut prologus in poetica, et preludium in fistulatione". 45. Est etiam prenotandum quod previatio ista, que communiter exordium dici potest, aliter fit a poetis, aliter a rhetoribus. 46. Rhetores enim concessere prelibare dicenda, ut animum comparent auditoris. Sed poete non solum hoc faciunt, quin ymo post hec invocationem quandam emittunt. 47. Et hoc est eis conveniens, quia multa invocatione opus est eis, cum aliquid contra communem modum hominum a superioribus substantiis petendum sit, quasi divinum quoddam munus. 48. Ergo presens prologus dividitur in partes duas: in prima premittitur quid dicendum sit, in secunda invocatur Apollo; et incipit secunda pars ibi: 'O bone Apollo, ad ultimum laborem'.