Latin
Lines 13.26-13.27
Dante, Epistolae 13.26-27
Not analysed yet
49. Propter primam partem notandum quod ad bene exordiendum tria requiruntur, ut dicit Tullius in Nova Rhetorica, scilicet ut benevolum et attentum et docilem reddat alis auditorem; et hoc maxime in admirabili genere cause, ut ipsemet Tullius dicit. 50. Cum ergo materia circa quam versatur presens tractatus sit admirabilis, et propterea ad admirabile reducenda ista tria intenduntur in principio exordii, sive prologi. Nam dicit se dicturam ea, que vidit in primo celo et retinere mente potuit. 51. In quo dicto omnia illa tria comprehenduntur; nam in utilitate dicendorum benevolentia paratur; in admirabilitate attentio; in possibilitate docilitas. Utilitatem innuit, cum recitaturum se dicit ea que maxime allectiva sunt desiderii humani, scilicet gaudia Paradisi; admirabilitatem tangit, cum promittit se tam ardua, tam sublimia dicere, scilicet conditiones regni celestis; possibilitatem ostendit, cum dicit se dicturum ea que mente retinere potuit; si enim ipse, et alii poterunt. 52. Hec omnia tanguntur in verbis illis, ubi dicit se fuisse in primo celo, et quod dicere vult de regno celesti quidquid in mente sua, quasi thesaurum, potuit retinere. Viso igitur de bonitate ac perfectione prime partis prologi, ad litteram accedatur.
53. Dicit ergo quod 'gloria primi Motoris', qui Deus est, 'in omnibus partibus universi resplendet', sed ita ut 'in aliqua parte magis, et in aliqua minus'. 54. Quod autem ubique resplendeat, ratio et auctoritas manifestat. Ratio sic: Omne quod est, aut habet esse a se, aut ab alio. Sed constat quod habere esse a se non convenit nisi uni, scilicet primo, seu principio, qui Deus est; cum habere esse non arguat per se necesse esse, et per se necesse esse non competat nisi uni, scilicet primo, seu principio, quod est causa omnium; ergo omnia que sunt, preter unum ipsum, habent esse ab alio. 55. Si ergo accipiatur ultimum in universo, non quodcumque, manifestum est quod id habet esse ab aliquo; et illud a quo habet, a se, vel ab aliquo. Si a se, sic est primum; si ab aliquo, et illud similiter vel a se, vel ab aliquo. Et esset sic procedere in infinitum in causis agentibus, ut probatur in secundo Metaphysicorum. 56. Et sic erit devenire ad primum, qui Deus est. Et sic, mediate vel immediate, omne quod habet esse, habet esse ab eo; quia ex eo quod causa secunda recipit a prima, influit super causatum ad modum recipientis et repercutientis radium, propter quod causa prima est magis causa. 57. Et hoc dicitur in libro De Causis, quod "omnis causa primaria plus influit super suum causatum quam causa universalis secunda". Sed hoc quantum ad esse.