Latin · ~11 min
Lines 13.31-13.34
Dante, Epistolae 13.31-34
Not analysed yet
66. Et postquam premisit hanc veritatem, prosequitur ab ea, circumloquens Paradisum; et dicit quod fuit in celo illo quod de gloria Dei, sive de luce, recipit affluentius. 67. Propter quod sciendum quod illud celum est celum supremum, continens corpora universa, et a nullo contentum, intra quod omnia corpora moventur, ipso in sempiterna quiete permanente ***et a nulla corporali substantia virtutem recipiens.
68. Et dicitur empyreum, quod est idem quod celum igne sive ardore flagrans; non quod in eo sit ignis vel ardor materialis, sed spiritualis, quod est amor sanctus, sive caritas.
69. Quod autem de divina luce plus recipiat, potest probari per duo. Primo, per suum omnia continere et a nullo contineri; secundo, per sempiternam suam quietem sive pacem. 70. Quantum ad primum probatur sic: Continens se habet ad contentum in naturali situ, sicut formativum ad formabile, ut habetur in quarto Physicorum. Sed in naturali situ totius universi primum celum est omnia continens; ergo se habet ad omnia sicut formativum ad formabile; quod est se habere per modum cause. Et cum omnis vis causandi sit radius quidam profluens a prima causa, que Deus est, manifestum est quod illud celum quod magis habet rationem cause, magis de luce divina recipit.
71. Quantum ad secundum, probatur sic: Omne quod movetur, movetur propter aliquid quod non habet, quod est terminus sui motus; sicut celum lune movetur propter aliquam partem sui, que non habet illud ubi ad quod movetur; et quia sui pars quelibet non adepto quolibet ubi (quod est impossibile) movetur ad aliud, inde est quod semper movetur et nunquam quiescit, et est eius appetitus. Et quod dico de celo lune, intelligendum est de omnibus preter primum. Omne ergo quod movetur est in aliquo defectu, et non habet totum suum esse simul. 72. Illud igitur celum quod a nullo movetur, in se et in qualibet sui parte habet quicquid potest modo perfecto, ita quod motu non indiget ad suam perfectionem. Et cum omnis perfectio sit radius Primi, quod est in summo gradu perfectionis, manifestum est quod celum primum magis recipit de luce Primi, qui est Deus. 73. Ista tamen ratio videtur arguere ad destructionem antecedentis, ita quod simpliciter et secundum formam arguendi non probat. Sed si consideremus materiam eius, bene probat, quia de quodam sempiterno, in quo posset defectus sempiternari: ita quod, si Deus non dedit sibi motum, patet quod non dedit sibi materiam in aliquo egentem. 74. Et per hanc suppositionem tenet argumentum ratione materie; et similis modus arguendi est ac si dicerem: Si homo est, est risibile; nam in omnibus convertibilibus tenet similis ratio gratia materie. Sic ergo patet quod cum dicit 'in illo celo quod plus de luce Dei recipit', intelligit circumloqui Paradisum, sive celum empyreum.