Latin · ~8 min
Lines 13.28-13.30
Dante, Epistolae 13.28-30
Not analysed yet
58. Quantum vero ad essentiam, probo sic: Omnis essentia, preter primam, est causata, aliter essent plura que essent per se necesse esse, quod est impossibile: quod causatum, vel a natura vel ab intellectu; et quod a natura est, per consequens causatum est ab intellectu, cum natura sit opus intelligentie. Omne ergo quod est causatum, est causatum ab aliquo intellectu mediate vel immediate. 59. Cum ergo virtus sequatur essentiam cuius est virtus, si essentia intellectiva, est tota et unius que causat. Et sic quemadmodum prius devenire erat ad primam causam ipsius esse, sic nunc essentie et virtutis. 60. Propter quod patet quod omnis essentia et virtus procedat a prima, et intelligentie inferiores recipiant quasi a radiante, et reddant radios superioris ad suum inferius, ad modum speculorum. Quod satis aperte tangere videtur Dionysius de Celesti Hierarchia loquens. 61. Et propter hoc dicitur in libro De Causis quod "omnis intelligentia est plena formis". Patet ergo quomodo ratio manifestat divinum lumen, idest divinam bonitatem, sapientiam et virtutem, resplendere ubique.
62. Similiter etiam at scientius facit auctoritas. Dicit enim Spiritus Sanctus per Hieremiam: "Celum et terram ego impleo"; et in Psalmo: "Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in celum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas etc." Et Sapientia dicit quod "Spiritus Domini replevit orbem terrarum". Et Ecclesiasticus in quadragesimo secundo: "Gloria Domini plenum est opus eius". 63. Quod etiam scriptura paganorum contestatur; nam Lucanus in nono: "Iuppiter est quodcumque vides, quocumque moveris".
64. Bene ergo dictum est, cum dicit quod divinus radius, seu divina gloria, 'per universum penetrat et resplendet': penetrat, quantum ad essentiam; resplendet, quantum ad esse. 65. Quod autem subicit de magis et minus, habet veritatem in manifesto; quoniam videmus in aliquo excellentiori gradu essentiam aliquam, aliquam vero in inferiori; ut patet de celo et elementis, quorum quidem illud incorruptibile, illa vero corruptibilia sunt.