Latin · ~8 min
Lines 8.1-8.2
Dante, Liber Secundus 8.1-2
Not analysed yet
VIII. 1. Ille igitur populus qui cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit, de divino iudicio prevaluit. Nam, cum diremptio universalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum iudicium postulamus iuxta iam tritum proverbium "Cui Deus concedit, benedicat et Petrus", nullum dubium est quin prevalentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta. 2. Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: quod erit manifestumsi considerantur athletesi consideretur et bravium sive meta. Bravium sive meta fuit omnibus preesse mortalibus: hoc enim 'Imperium' dicimus. Sed hoc nulli contigit nisi romano populo; hic non modo primus, quin etiam solus actigit metam certaminis, ut statim patebit. 3. Primus nanque in mortalibus, qui ad hoc bravium anelavit, Ninus fuit Assiriorum rex: qui quamvis cum consorte thori Semiramide per nonaginta et plures annos, ut Orosius refert, imperium mundi armis temptaverit et Asyam totam sibi subegerit, non tamen occidentales mundi partes eis unquam subiecte fuerunt. 4. Horum amborum Ovidius memoriam fecit in quarto, ubi dicit in Piramo: Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem et infra:
Conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra.
5. Secundus Vesoges, rex Egipti, ad hoc bravium spiravit; et quamvis meridiem atque septentrionem in Asya exagitaverit, ut Orosius memorat, nunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit; quin ymo a Scithis inter quasi athlotetas et terminum ab incepto suo temerario est aversus. 6. Deinde Cirus, rex Persarum, temptavit hoc: qui, Babilone destructa imperioque Babilonis ad Persas translato, nec adhuc partes occidentales expertus, sub Tamiride regina Scitharum vitam simul et intentionem deposuit. 7. Post hos vero Xerxes, Darii filius et rex in Persis, cum tanta gentiam moltitudine mundum invasit, cum tanta potentia, ut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis inter Sexton et Abidon ponte superaverit. Cuius operis admirabilis Lucanus in secundo Farsalie memor fuit; canit enim ibi sic:
Talis fama canit tumidum super equora Xerxem
construxisse vias.