Latin
Lines 8.6-8.24
Dante, Liber Secundus 8.6-24
Not analysed yet
Et tandem, miserabiliter ab incepto repulsus, ad bravium pervenire non potuit. 8. Preter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est. 9. De cuius etiam sepultura ibidem existente Lucanus in octavo, invehens in Ptolomeum regem Egipti, testimonium reddit dicens:
Ultima Lagee stirpis perituraque proles
degener, inceste sceptris cessure sororis,
cum tibi sacrato Macedo servetur in antro.
10. "O altitudo divitiarum et scientie et sapientie Dei", quis hic te non obstupescere poterit? Nam conantem Alexandrum prepedire in cursu coathletam romanum tu, ne sua temeritas prodiret ulterius, de certamine rapuisti. 11. Sed quod Roma palmam tanti bravii sit adepta, multis comprobatur testimoniis. Ait enim Poeta noster in primo:
Certe hinc Romanos olim volventibus armis
hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui terras omni ditione tenerent.
12. Et Lucanus in primo:
Dividitur ferro regnum populique potentis
que mare, que terras, que totum possidet orbem non cepit Fortuna duos.
13. Et Boetius in secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic inquit:
Hic tamen sceptro populos regebat,
quos videt condens radios sub undas
Phebus extremo veniens ab ortu,
quos premunt septem gelidi triones,
quos nothus sicco violentas estu
torret, ardentes recoquens arenas.
14 Hoc etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia vera dicit, in illa parte sui eloquii: "Exivit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus orbis"; in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus. 15. Ex quibus omnibus manifestum est quod romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: ergo de divino iudicio prevaluit, et per consequens de divino iudicio obtinuit; quod est de iure obtinuisse.