Latin
1.12 to 1.13
Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.12-13
Not analysed yet
[X] At Helena vero, Menelai uxor, cum Alexander in insula Cytherea esset, placuit ei eo ire. Qua de causa ad littus processit. Oppidum ad mare est Helaea, ubi Dianae et Apollinis fanum est: ibi rem divinam Helena facere disposuerat. Quod ubi Alexandro nuntiatum est, Helenam ad mare venisse, conscius formae suae, in conspectu eius ambulare coepit, cupiens eam videre. Helenae nuntiatum est, Alexandrum Priami regis filium ad Helaeam oppidum, ubi ipsa erat, venisse. Quem etiam ipsa videre cupiebat. Et cum se utrique respexissent, ambo, forma sua incensi, tempus dederunt ut gratiam referrent. Alexander imperat, omnes ut in navibus sint parati: nocte classem solvant, de fano Helenam eripiant, secum eam auferant. Signo dato fanum invaserunt, Helenam non invitam eripiunt, in navem deferunt, et cum ea mulieres aliquas depraedantur. Quod cum Helenam abreptam oppidani vidissent, diu pugnaverunt cum Alexandro, ne Helenam eripere posset. Quos Alexander fretus sociorum multitudine superavit, fanum exspoliavit, homines secum quam plurimos captivos duxit, in navim imposuit, classem solvit, domum reverti disposuit, in portum Tenedon pervenit, ubi Helenam maestam alloquio mitigat, patri rei gestae nuntium mittit. Menelao postquam nuntiatum est Pylum, cum Nestore Spartam profectus est, ad Agamemnonem fratrem misit Argos, rogans ut ad se veniat. [XI] Interea Alexander ad patrem suum cum praeda pervenit, et rei gestae ordinem refert. Priamus gavisus est, sperans Graecos ob causam recuperationis Helenae sororem Hesionam reddituros, et ea quae inde a Troianis abstulerant. Helenam maestam consolatus est, et eam Alexandro coniugem dedit: quam ut aspexit Cassandra, vaticinari coepit, memorans ea quae ante praedixerat. Quam Priamus abstrahi et includi iussit. Agamemnon postquam Spartam venit fratrem consolatus est et placuit ut per totam Graeciam conquisituri mitterentur ad convocandos Graecos et Troianis bellum indicendum. Convenerunt autem hi: Achilles cum Patroclo, Euryalus, Tlepolemus, Diomedes. Postquam Spartam accesserunt, decreverunt iniurias Troianorum persequi, exercitum et classem comparare. Agamemnonem imperatorem et ducem praeficiunt. Hi legatos mittunt, ut tota Graecia conveniant cum classibus et exercitibus ornati pariterque ad Atheniensem portum, ut inde pariter ad Troiam proficiscantur ad defendendas suas iniurias. Castor et Pollux in recenti, postquam audierunt Helenam suam sororem raptam, navem conscenderunt et secuti sunt. Cum in litore Lesbio navem solverent, maxima tempestate exorta nusquam eos comparuisse creditum est. Postea dictum est eos immortales factos. Itaque Lesbios navibus eos usque ad Troiam quaesitum isse, neque eorum vestigia usquam vestigium inventum domum renuntiasse.