Latin
1.39 to 1.40
Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.39-40
Not analysed yet
[XXXVII] Hoc postquam Troiani viderunt, Antenor Polydamas Aeneas ad Priamum veniunt. Agunt cum eo, ut consilium convocet et deliberet quid de fortunis suis futurum sit. Priamus consilium convocat: qui postulaverunt sibi loquendi facultatem dari iubet eis dicere quid desiderent. Antenor memorat principes defensores Troiae Hectorem ceterosque natos eius cum advenis ductoribus interfectos esse, Argivis remanere fortissimos Agamemnonem Menelaum Neoptolemum, non minus fortem quam pater eius fuit, Diomedem Aiacem Locrum ceterosque quam conplures summaeque prudentiae Nestorem Ulixem. Contra, Troianos clausos et metu contritos esse. Suadet potius esse, ut Helena his reddatur et ea quae Alexander cum sociis abstulerat reddantur et pax fiat. Postquam multis verbis de pace concilianda egerunt, surgit Amphimachus filius Priami adolescens fortissimus, malis verbis Antenorem adortus est et eos qui consenserant, increpare facta eorum, suadere potius educendum exercitum, inruptionem in castra faciendam, usque dum vincant aut victi pro patria occumbant. Postquam is finem fecit, Aeneas exurgit, lenibus mitibusque dictis Amphimacho repugnat, ab Argivis pacem petendam magnopere suadet. Polydamas eadem suadet. [XXXVIII] Postquam dicendi finis factus est, Priamus magno animo surgit, ingerit multa mala Antenori et Aeneae. Eos belli appetendi auctores fuisse, ut legatos in Graeciam mitterentur, Antenorem quidem obiurgat, quia pacem suadet, cum ipse quoque legatus ierit et renuntiaverit se contumeliose tractatum esse et ipse bellum suaserit. Deinde Aeneam qui cum Alexandro Helenam et praedam eripuerit. Quapropter certum sibi esse pacem non fieri: imperatque uti omnes parati sint, ut cum signum dederit, e portis inruptionem faciant, aut vincere aut mori sibi certum esse. Haec postquam multis verbis dixit hortatusque est eos, consilium dimittit, Amphimachum secum in regiam duxit dicitque ei vereri se ab his qui pacem suaserunt, ne oppidum prodant, eos habere de plebe multos qui una sentiant, opus esse eos interfici. Quod si hoc factum sit, se esse patriam defensurum, et Argivos superaturum. Simulque rogat, ut sibi fidelis et obaudiens paratusque cum armis sit, id sine suspicione posse fieri. Postera die ita uti solet rem divinam facturum eosque ad cenam vocaturum. Tunc Amphimachus consilio armatis inruptionem faciat eosque interimat. Amphimachus consilium eius approbat seque hoc facturum promittit, atque ita ab eo discessit.