Latin
1.41 to 1.42
Dares the Phrygian, DARETIS PHRYGII DE EXCIDIO TROIAE HISTORIA (c. A.D. 600?) 1.41-42
Not analysed yet
[XXXIX] Eodem die clam conveniunt Antenor Polydamas Ucalegon Dolon, dicunt se mirari regis pertinaciam qui inclusus cum patria et comitibus perire malit quam pacem facere. Antenor ait se invenisse quod sibi et illis in commune proficiat, quod quo pacto fieri possit dicturum si sibi fides servaretur. Omnes se in fidem Antenori obstringunt. Antenor, ut vidit se obstrictum, mittit ad Aenean, dicit patriam prodendam esse et sibi et suis esse cavendum, ad Agamemnonem de his rebus aliquem esse mittendum, quid id sine suspitione curet, maturandum esse, animadvertisse se Priamum iratum de consilio surrexisse, quia ei pacem suaserit: vereri se ne quid novi consilii ineat. Itaque omnes promittunt: statim Polydamantem, qui ex his minime invidiosus erat ad Agamemnonem clam mittunt. Polydamas in castra Argivorum pervenit, Agamemnonem convenit, dicit ei quae suis placuerint. [XL] Agamemnon clam nocte omnes duces in consilium convocat eadem refert, quid cuique videatur dicere iubet. Omnibus placitum est, ut fides proditoribus servaretur. Ulixes et Nestor dixerunt se vereri hanc rem subire. Neoptolemus hos refutat. Dum inter se certant, placitum est signum a Polydamante exigi et id ipsum propter Sinonem ad Aenean et Anchisen et Antenorem mitti. Sinon ad Troiam proficiscitur et quia nondum claves portae Amphimachi custodibus tradiderat, signo dato Sinon vocem Aeneae et Anchisae et Antenoris audiendo confirmatus Agamemnoni renuntiat. Tunc placitum est omnibus, ut fides daretur iureiurando confirmaretur, ut si oppidum proxima nocte tradidissent Antenori Ucalegonti Polydamanti Aeneae Doloni suisque omnibus parentibus fides servaretur nec non liberis, coniugibus consanguineis amicis propinquis qui una coniurassent suaque omnia incolumia sibi habere liceat. Hoc pacto confirmato et iureiurando adstricto, suadet Polydamas noctu exercitum ad portam Scaeam adducant, ubi extrinsecus caput equi sculptum est, ibi praesidia habere noctu Antenorem et Anchisen, exercitui Argivorum portam reseraturos, eisque lumen prolaturos. Id signum eruptionis fore.