Latin
2
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 2
Unproofread scanNot analysed yet
INCLYTAE LOEBNICENSIUM REIPUBL. REGIMONT. DN. DN. CONSULI PROCONSULI, dca SENATORIBUS ET SECRETARIO. Spectatissimis item, Amplissimis &Prudentissimis DN. PRAESIDI SCABINATUS, SCABINIS, Nec non Honoratissimo Integerrimoque DN. JOHANNI POppenCivi ac Negociatori apud Loebnicenses florentissimo, DNN. Mecoenatibus, Promotoribus suis maximis, &Affini, debito honoris cultu aeternum Venerandis, Primitias hasce Academicas in sui studiorumque suorum benevolam commendationem D &O. lacobus Mittelpfort/ Resp. Ateria nivis aliorumque ex aquâ meteororum communis est, accidentibus tantum in singulis distincta. Hanc non cum Paracelso ex Coelô astrorum deducimus, autumante in opusculo de meteo. Pluvias, nives, aliaque meteora fructus siderum esse, non secus ac poma sunt arborum; unde saepius stellas, phialas &cucurbitas appellat, quae sal, sulphur &Mercurium ad generanda meteora statis temporibus effundant. Quid enim juvat è Coelô hanc materiam derivare? quod secundum Philosophum tantò honorabiliorem habet naturam, quantò plus distat ab iis quae hic sunt.