Latin
3
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 3
Unproofread scanNot analysed yet
lib. I. de Coelo. t. 16. cùm eam terra nostra abundanter suppeditet, meteora quoque ad nos redeant, inque nostra elementa resolvantur. Quae omnia argumento sunt, illa ex globô nostro terraqueo trahere ortum. §. II. Scilicet mundus noster elementaris ex necessitate continuus est superioribus lationibus, ut omnis ipsius virtus inde gubernetur. lib. 1. Meteor. cap. 2. Quâ de causa sidera lumine &motu velocissimo non tantum vicinum sibi aërem jam per se tenuem adhuc magis attenuant &calefaciunt, ita ut ignis induat naturam, ἐκπυροῦται lib. 2. de Coelo t. 42. Sed etiam aër supremus ignitus inferiori suum communicat calorem, ipsique astrorum radii praeprimis solares in nostram usque terram rectà feruntur, in quam ad decem usque pedes, teste Fromondo lib. Meteor. p. m. 25. 29. &329. in aquam verò longè altius penetrant: hinc cùm ulterius progredi non detur resiliunt, &fortiores redditi, multa quae in &sub superficie offendunt, ea attenuant, disgregant, humidaque pro aqueis, terrenam verò substantiam pro reliquis meteoris in minutissima &invisibilia corpuscula resolvunt. Conf. loc. Art. cit, ut &lib. I. Meteor. cap. §. III.