Latin
24
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 24
Unproofread scanNot analysed yet
72 Ast petit Cardanus cum asseclis suâ hypothesi id quod erat in principio probandum. Adhaec ficulneô haec assertio nitititur fundamentô, ex eo enim quòd noctu colores non appareant, concludunt eos non existere, atqui magnitudines, figurae aliave noctu in visum non incurrunt, ergone deneganda erit illorum existentia? nimirum color est motibus perspicui, non cujuscunque, sed ejus quod est secundum actum, perspicui. i. e. lumine illustrati. lib. II. de animac. 7. quippe species visibilis seu rerum color ad oculum pertingere nequit, nisi interjectum medium perspicuum illuminetur; facit itaque lumen ad colores, non ut sint, sed ut videantur. Scribit Scaliget de subtil. exercit. 75. n. 7. §. XXV. Omnium operosissimè nivis albedinem oppugnare aggressus est Gothofredus Voigtius, edito contra hanc peculiari libello anno 1669. cui titulus est: Contra nivis albedinem realem dissertatio physica. Concedit equidem Autor nivi candorem albescentem atque lucem Sect. 1. cap. II. tit. IV. §. 3. ut &Sect. II. c. 3. arg. 3. non ritè autem explicat, in quô consistat, aut unde oriatur, aliàs in allotriis effusissimus: albedinem verò realem in totum omnibus modis denegat. Apparet autem statim initiò Voigtium nimiam differentiam inter lucem atque albedinem posuisse, cùm tamen notum sit, ex quâ vis perspicui &opaci commixtione produci luculam quandam vulgò colorem vocatam. Ipse Plato in Timaeô definit colorem φλόγα τῶν συμάτων ἑκάστων ἀποῤῥέουσαν, flammam à corporibus emanantem. Haec lucula in albedine adeò illustris est, ut lumini inter omnes colores propinquissima censeri debeat. Ob quam albedinis cum luce affinitatem. Philosoph. lib. 1. Meteor. c. 3. fine. Solem ipsum album videri dixit. Proinde etiam nix non obstante quòd luceat, alba esse potest. §. XXVI. §. XXV. Palmarium &Achilleum, quo tota ferè dissertatio nititur, sequens est argumentum: Quicquid nullum admixtum habet sulphur, illud verè ac realiter album non est; Nix nullum admixtum habet sulphur E. p. 66. In quô argumentò, uti &p. 55. 62. sulphur colorum πρῶτον δεκτικὸν agnoscit, quod tamen verius πρῶτον ψεῦδος totius libri appellandum est.