Latin
25
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 25
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem experientia huic assertioni, quicquid etiam objiciat, plane repugnat, quâ constat corpora colores retinere, licet operatione chymicâ ab iisdem sulphur, quantum possibile, sit separatum; aut si praetendunt aliqui chymicas operationes inefficaces esse ad omne sulphur extrahendum, concedent ad minimum, ex plurimis corporis partibus extrahi, &sic corpus erit in plurimis non coloratum, in residuis verò coloratum, quod iterum ocularis inspectio refutat. conf. Excellentiss. Dom. Zeidleri Analytic. p. 100. Reliqua quae habet argumenta, adhuc minoris momenti esse videntur: p. 72. nivi colorem denegat ex eô, quòd aqua, materia nivis non sit colorata: quô ipso eandem quam supra Anaxagoras committit fallaciam, ab aquâ enim in se spectatâ ad concretam, cum aliis corporibus imperfectè mixtam, &variis accidentibus peregrinis vestitam non licet absque vitio à dicto secundum quid ad dictum simpliciter argumentari. Pag. 78. &79. hâc utitur ratione. Nix noctu per se in visum incurrit. E. non est colorata, sed lucida. Ad quam rationem responsuri, limitamus propositionem majorem omissam; quicquid per se clarè &distinctè noctu in visum incurrit, illud non est coloratum. Quamvis itaque concedamus, colorem per se, perfectè &distinctè noctu in sensus, non incurrere, nisi perspicuum intermedium sit ab actu suô, lumine illustratum; interim tamen quia albedo nivis multum de luce participat, quid impedit, quin exiguum &maximè dubium minusque distinctum colorem oculis noctu communicet?