Latin
26
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 26
Unproofread scanNot analysed yet
Ex superfluô: distinguamus lucem nivis, quam à spiritibus suis subtilissimis habet, ab illâ luce seu colore albo, cujus à frigore &perspicuo aqueo terminato particeps factâ est, &dicamus, non quidem hunc album nivis colorem, sed illam spirituum lucem in causâ esse, ut diaphanum illustrando nix etiam noctu visu percipiatur. Testantur hoc plurium corporum colores, qui propter peculiarem admixtam lucem etiam per obscurissimas noctes lucere solent. Atque sic de novô limitabitur dicta propositio: Quicquid per se, sine innatâ peculiari luce in visum noctu incurrit, illud non est coloratum; quâ limitatione adjecta, minor subsistere nequit. Postremò quartò &ultimô argumentô p. 79. 80. sic insurgit: Nix colorem in momento amittit. E. non est colorata. Quis autem non animadvertit in hoc argumento latere fallaciam accidentis; per accidens enim, &plane violentâ ratione nix albedine suâ in momento destituitur, quando calido admovetur, aliàs eam in supremis montium jugis, ut &vallibus à sole remotis satis diu suâ albedine gaudere, experientiâ edocemur. Quòd verò verus nivis color in momentô amittatur, nullam admirationem excitare debet, cum ipsa nix in momentô à calore destruatur, destructô verò subjectô, &accidentia perire oportet. Insuper nec sola nix momentaneo interitui obnoxia est, sed res majoris momenti, subditô igne cum pulvere nitratô subvertuntur, quod autem his in eversione est ignis cum pulvere nitratô, hoc est tenuissimus calor nivi in liquefactione. §. XXVI. Tandem praeclara atque illustris nostra nix, postquam coelitus redux facta, insigni cum foenore terrae redditur, ejusque divitias mirum quantum augere incipit. Utut enim vapores maximam partem ex mari &fluminibus ascendant, cavit tamen provida natura, ne iterum eâdem viâ rectâ, fere sine fructu descenderent, ad hoc ministeriô ventorum usa, qui pluviam ac nivem advehentes, tanquam optimi mercatores suis regionibus per aestatem de alimentô, per hyemem de tuta veste prospiciunt.