Latin
7
David Blaesing, Disquisitio physica de nive 7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim verisimile sit summo aestatis aestu longè plures siccas, sulphureas atque nitrosas partes exhalare, eò quòd terra libera sit, &solis calor longè fortius in terram agat atque resolvat, ut potius dicendum foret, pluvias eô tempore generatas longè plus exhalationibus quàm nivem abundare; attamen considerandum est, in nubibus aestate coactis partes terrestres saepius uniri, &à vaporibus aqueis separari, quô factô, fulgura atque fulmina generantur; quod sane non evenit tempore brumae, quo exhalationes siccae à subitô frigore in nubibus constringuntur, &ex parte extingvuntur, ne vel in altum evolare, vel sese unire possint, verùm per totam nubem dispersae, vaporibus intertextae manent. Huic jungimus adhuc aliam siccitatis rationem, quam Conimbricenses comment. in lib. Meteor. tract. 7. cap. V. init. tradunt, putant illi nubem à frigore hyemali sic constringi, ut multum humoris ex hâc constrictione exprimatur, &foras evocetur, unde hanc siccitatem taliter determinant: Nubes, ex quâ nix generatur, tantò majorem siccitatem obtinet, quàm illa quae in aquam mutatur, quantò valentioris frigoris efficientia concrescit. Quod tamen de iis tantùm intelligendum est, quae omnibus excepto frigore aequaliter gaudent. Adhaec exhalationes continuè in aërem tendentes, nivem descendentem, &diutius in terrâ jacentem aliquo modô inquinare possunt, quia admodum rara est, &ad illas excipiendas aptissima. Tantae verò hae fordes non sunt, quantas quidem homines ei tribuunt, qui manus suas nivibus lavare consueverunt. Horum enim manus saepe tam sordidae sunt, ut tantum absit ut à nive commaculentur, ut potius ipsae nivem inquinent. Praeterea nix satis algida est, quapropter non potest in manuum poros penetrare ut ab omni immunditie purgentur, quemadmodum hoc ex ipsâ aquâ liquidâ manifestum, quae calefacta multò melius quàm frigida manus mundare solet.